- 371 - Herzog Heinrich I. bewirkt die Rückgabe einer Wiese und eines Waldes am Bach Murina, die er widerrechtlich Stephan von Kobelau verliehen hatte, an das Kloster Heinrichau. Angebliches Or. Breslau DA Heinrichau Nr. 3 (A). In nomine domini amen. Nos Heynricus dei gracia dux Slezie notum facimus presentibus et futuris, quod post fundacionem monasterii claustri sancte Marie de Heynrichow anno secundo accesserunt ad nos rustici nostri Pyrozowici de Cencowiz dicentes se habuisse antiquitus in silva iuxta ryvulum Murinam quoddam pratum, quod Nycolaus notarius noster una cum silva, quam eidem Nycolao dederamus, eis violenter abstulisset. Huius cause originem non plene discernentes restituimus eisdem rusticis pratum et partem silve ibidem adiacentis. Postmodum videns Stephanus de Cobulaglova predictum pratum et particulam silve in nostra esse potestate obtulit nobis equum satis competentem et rogans sibi ipsum pratum una cum silvula donari. Quod cum Stephane hoc pratum et partem silve dedissemus, abbas de Heynrichow accepit conventum suum et universa, que de Lubes adduxerat, cepit ad claustrum suum Lubes remeare. Nos igitur formidantes plagam dei super nos venturam, si in loco predicto ob nostram violenciam divina obmiterentur, precepimus iam dicto Stephane, ut domui dei pratum suum et silvam, que licet nostra auctoritate et donacione, tamen iniuste tenebat, resignaret. Qui videlicet Stephanus videns nostram voluntatem et instanciam geniculavit coram nobis reverenter rogans et petens, ut saltem equum, quem nobis dederat, sibi restitui faceremus. Unde precepimus abbati de Heynrichow, ut Stephane equum suum aliqua summa pecunie restauraret. Quapropter abbas dedit Stephane ibidem coram nobis et nostris baronibus non pro emcione silve et prati, sed pro restauracione equi sui ad nostrum mandatum XXti VIIIto marcas argenti. Quam pecuniam cum Stephanus coram nobis plenarie ab abbate accepisset, ipsum pratum et silvam, ut a nobis acceperat, claustro sancte Marie de Heynrichow integraliter resignavit. Nos autem futurum periculum claustro sancte Marie precaventes unanimi consilio et iudicio baronum nostrorum statuentes ordinavimus, ut nullus heredum Stephani de Cobulagloua in dicta silva vel prato habeat unquam requirendi aliquam iurisdictionem. Ut ergo iam sepedictum claustrum de Heynrichow hanc silvam una cum dicto prato semper pacifice possideat in futurum, hanc cartam sigilli nostri appensione roboramus. Actum est hoc in Nemzi anno domini M°CC°XX°IX°, his presentibus: domino Nazlao notario nostro et comitibus nostris Imramo de Stregun, Stephano de Wirbna, Pretzlao, Iarozlao, Boguzlao, Conrado de Crosten, Theoderico de Sydlow et aliis quam pluribus clericis et laicis. Siegel Herzog Heinrichs I. an roten Seidenfäden, wohl mißbräuchlich verwendeter Abdruck des Typars B (siehe Nr. 93), beschrieben bei Stenzel S. 150. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |